GRAECUS

GRAECUS
I.
GRAECUS
et Graeca, vide Gallus et Galla.
II.
GRAECUS
nomen viri, unde Graecia dicta, et pop. Graeci.
Graece Γραικὸι, Aristot. l. 1. Meteor.Ὁι καλούμενοι τότε Γραικὸι, νȏν δὲ Ε῞λληνες. Ana Graeco quodam, Rege prisco: Poro Γραικῶν appellationem, etisi vulgus Graecorum respuit, poetae tamen non sunt aspernati. Lycopht.
Γραικῶν ἄριος ᾧ πάλαι τεύχει τάφους.
Vide Sreph. Quis vero non miretur, Hesych. parum ista fuisse cognita? Is enim putat a Romanis Graecosesle appellatos, qui Ῥαικὸι appellarentur sine Gap desc: Hebrew. Eorum lingua, iam usque ab originibus suis, in sinitim a regna Epiri ac Macedoniae fuit diffusa. Mox in insulas propinqui matis Mediteranei, Cyclades, Euboeam, Carpathum, Rhodum, Cyprum: et ab Or. in Cretam, Corcyram, Zacynthum, Siciliam. Inde in Continentem egressa, litora maris Ionii ac Tyrrheni occupavit, novam, at Magnam Graeciam molita, in Gallia quoque Massiliam condere ausa; ab Austro Aegyptum et Cyrenaicam peragravit, usque ad Syrtim mai. Nec terris tantum, sed ipsis terrarum linguis inferri gestiit, pauperiem eorum copiâ suâ sublevatura. Ideo de Latio iam Varro prodidit, ipsum Graeca fingere, cui et literas a Graecis allatas esse Plin. auctor est. Vett. quoque Gallromnia sua negotia Graeco charactere consignasle leguntur, apud Strab. l. 4. p. 181. Imo ipsos Graece locutos probant Ioach. Perionius et Ioh. Ricardus. Cambricae linguae cum Graeca affinitatem, docet Sylv. Gitaldus, ipseCamber et rer. Britann. scriptor. Quid ipsa Hebraeorum lingua e Graeca in usum suum transtulerit, vide apud Casaub. in Athen. l. 4. c. 24. Causae tantae amplitudinis, Graecorum commercia et coloniae, quatum 60. sola Miletus emisit, 30. sola Sicilia accepit. Accessit Alexandri et succeslorum studium, quorum intereat non minus iura, quam linguam suam subiecti gentibus dare:unde illa Alexandriae, Antiochiae, Ptolemaidis decantatissima venêre nomina, et solum Seleucum in dioecesi, sua 60. admodum urbes Graecas condidisse testatur Appian. Recentior dein aetas novum ei incrementum attulit: Postquam enim Rom. Imperium sui quasi pertaesum Constantinopolim migravit, mandata Orienti et Illyrico, i. e. Syriae, palaestinae, Aegypto, Asiae, Ponro, Macedoniae et Daciae, c Graecia dati coepêrunt. Interim unâ cum Imperio gentis suae defecit sensim, tandemque in eas redacta est angustias, ut hodie vix in quatuordecim Moreae locis, inter naupliam et Epidaurum, supersit, quorum incolae Zaconum (pro Laconum) nomine noti, Graece adhuc loquuntur, licet haud iuxta Grammaticos canones. idem de alio, prope Heracleam, in Antatolia, testatur Bellonius. Loco autem cessit alibi, ex se natae quidem, sed degeneri propagini, hodiernae Grarcae linguae, quae ipsa rutsus in varios ramos abiit, Vulgarem Graecam, τὴν κοινὴν vulgo dictam, Dialectum Atheniensium, quae hodie omnium maxime batbara est, peloponnesiorum, quae purissima iudicatur, Zopelismum, etc. de quibus omnibus, vide Crusium in Turoco-Graecia, de prisca vero ista amplitudine linguae Edward. Breerwoodum, in Serutinio Lingg. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Graecus — or Græcus (Ancient Greek: Polytonic|Γραικός) was, according to Hesiod s Eoiae (Greek: Ηοίαι) or Catalogue of Women [Hesiod. Eoiae (Greek: Ηοίαι) or Catalogue of Women , c. 650 BC.] on the origin of the Greeks, the son of Pandora and Zeus. His… …   Wikipedia

  • Graecus — Graecus, 1) der Grieche, s. Graeci; 2) bei den alten Römern der Nordostwind, in der italienischen Bussole Greco, im Adriatischen Meere Bora genannt; letzter geht von ONO. bis NNO., bei den Griechen hieß der Nordostwind Arkta od. Borapeliotes …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Scardinius graecus —   Scardinius graecus Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Saitis graecus — Saitis graecus …   Wikipédia en Français

  • Barbus graecus — Taxobox name = Barbus graecus status = EN | status system = IUCN3.1 regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Actinopterygii ordo = Cypriniformes familia = Cyprinidae genus = Barbus species = B. graecus binomial = Barbus graecus binomial… …   Wikipedia

  • Spalax graecus —   Spalax graecus Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Cis graecus —   Cis graecus Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Galeodes graecus —   Galeodes graecus Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Lasiochernes graecus —   Lasiochernes graecus Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Luciobarbus graecus —   Luciobarbus graecus …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”